- ZAIRUS Lacus
- ZAIRUS Lacusin Aethiopia superiore peramplus, in cuius medio insul. amplissima est, quae eum dividit: ab urbe Zaire ei adiacente, ad occasum dictus. Eius pars Australis dicitur Zamberus lacus. Ex eo autem effluit Zairus fluv. in Occasum, ut et Nilus, plurimis. Sed aliter sentit Hier. Lupus, in dissert. de sontibus Nili et Aethiopia super. in qua per 12. ann. moratus est.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.